Hľadaný výraz: Jn 2,14-22, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
14 Et invenit in templo vendentes boves et oves et columbas, et nummularios sedentes; 15 et cum fecisset flagellum de funiculis, omnes eiecit de templo, oves quoque et boves, et nummulariorum effudit aes et mensas subvertit; 16 et his, qui columbas vendebant, dixit: “ Auferte ista hinc! Nolite facere domum Patris mei domum negotiationis ”. 17 Recordati sunt discipuli eius quia scriptum est: “ Zelus domus tuae comedit me ”. 18 Responderunt ergo Iudaei et dixerunt ei: “ Quod signum ostendis nobis, quia haec facis? ”. 19 Respondit Iesus et dixit eis: “ Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud ”. 20 Dixerunt ergo Iudaei: “ Quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc, et tu tribus diebus excitabis illud? ”. 21 Ille autem dicebat de templo corporis sui. 22 Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli eius quia hoc dicebat, et crediderunt Scripturae et sermoni, quem dixit Iesus.

1

mail   print   facebook   twitter